Nicolas Bourbon (1503-1549) est un poète appartenant au cercle humaniste lyonnais (François Rabelais, Etienne Dolet, Maurice Scève). Il inaugura la mode de l’épigramme au début des années 1530 en publiant un recueil de Nugae 

qu’il enrichit en 1533 et 1538.

            Dans cette épigramme, il déplore les misères de la vie conjugale.

 

 

H. Memling, Allégorie du vrai amour (c. 1490)

Metropolitan Museum of Art, New York and Museum Boijmans Van Beuningen, Rotterdam

 

 

 

Felix ille quidem quem nullus creditor angit,

Mox qui connubium ferre patique negat,

Et quem progenies secus ignem nulla micantem

Quemque premit vastae nulla querela domus.

Coniugis est felix adventus, mors quoque felix,

Sed si nupta cito funere rapta cadat.

Si dos ampla manet, nullus si filius adsit,

Omnia sic certe sunt meliora tibi.

Si tibi formosa est uxor, communis habetur;

Si sit deformis, non placet illa tibi.

Forma tamen quaedam media est, qua nec tua certe

Foemina communis, nec tibi turpis erit.

Non tibi deformis, multis formosa placebit,

Si sapis, uxoris sit stata forma tuae.