Etienne Dolet (c. 1509-1546) est un philologue et poète appartenant au cercle humaniste lyonnais (François Rabelais, Clément Marot, Maurice Scève). Il composa un recueil d’épigrammes en 1538, les Carmina.

Il est aussi l’auteur, en 1539, d’un recueil de poèmes, le Genethliacum, destiné à célébrer la naissance de son fils Claude en janvier de cette année-là.

Dans la partie centrale de cet ouvrage, il lui délivre des conseils pour vivre bien et dans l’honnêteté.

 

 

    

    Praecepta necessaria vitae communis

 

 

Post autem bene culta animo pia numina coeli,

Vive timore omni vacuus : non anxia somnum

Ambitio, non livor edax tibi tardet ; et ira

A te absit vitiumque animi plus morte sinistra

Oderis omne ; tibi dominetur nulla voluptas ;

Nulla libido tibi mentem praestringat. In auras

Aerias, patris his votis, succede propago,

Chara propago mihi. Sic Croeso ditior, auream

Libertatem animi (Divorum munus) habebis.

Has tibi tantum optamus opes : his vive beatus,

Gnate mihi, mihi gnate oculis iucundior ipsis.

Fortunas ambiguae spernes ludibria, tanto

Robore vallatus ; nec tristi tempore vultum,

Nec laeto assumes alium, quam mascula virtus,

Virtus inconcussa omni gerit ordine rerum.

O, virtutis ama numen : quae sola secundis

Et duris rebus vultum dat habere virilem.

Ad morum cultum literas adiunge : iuvabunt

Perficientque ut notum habeas, quid terra, quid aer,

Quid pontus variis causis generetve feratve.

His notis securus ages, nec territus ullo

Portento, credes generari cuncta sagacis

Naturae vi praestante, imperioque stupendo,

Naturaeque eiusdem dissolui omnia iussu.

 

 

 

P. Batoni, Hercule à la croisée des chemins (1742)

Liechtenstein Museum, Vienne