Etienne Dolet (c. 1509-1546) est un philologue et poète appartenant au cercle humaniste lyonnais (François Rabelais, Clément Marot, Maurice Scève). Il composa un recueil

d’épigrammes en 1538, les Carmina.

Il est aussi l’auteur, en 1539, d’un recueil de poèmes, le Genethliacum, destiné à célébrer la naissance de son fils Claude en janvier de cette année-là.

Il s’y réjouit de la naissance de son petit garçon.

 

 

                                 Ad Musas

 

Quos fructus dat festus Hymen ex coniuge ducta

     Cepimus : est proles iam sua laeta Patri.

Non mea sit, sed vestra, Deae, quas pulcher Apollo

     In sacra trifidae Phocidos arce regit.

Carmen, io, nunc quaeque suae ad natalia prolis

     Fundat et argutis cantibus Astra fremant.

Molli serta manu collecta sub Aonis umbris

     Spargite : per cunas gratus inerret odor.

Mella liquata favis Hyblaeis hauriat infans,

     Vt vestro scribat postea digna choro.

Sed satis est, monuisse, mihi, vobisque creatam

     Spem laudis : Gnati concelebrate diem.

Nos amor accendit gravior : iam pluribus ortum

     Versibus ornamus. Suggere, Phoebe, modos.

Nec grave sit, tenerum infantem celebrare canendo,

     Qui decus augebit maximus arte tuum.

Non grave sit tenero infanti concedere versus,

     Quos reddet posthac plenior ingenii.

Plenior Aonii afflatus, quo mira crepabit,

     Nil nisi te celebrans, nil nisi Castalides.

Est iactura levis, pro cantu reddier olim

     Cantum. Phoebe iuva: te manet amplus honos.

Est tibi certus honos, puero praestandus ab isto,

                 Legitimos annos si bona Parca dabit.

 

 

 

 

 

 

 

 

Botticelli, Adoration à l’Enfant.

Musée des Offices, Florence