Didier Erasme (c. 1469-1536), écrivain polygraphe, entretint une correspondance nourrie avec maints humanistes de tous les pays d’Europe. A partir de 1500, il entreprit de recenser les proverbes de la littérature antique, qui parurent à de nombreuses reprises en des éditions régulièrement enrichies intitulées Adages.

            Dans le De pueris instituendis, il évoque un maître d’école particulièrement sadique.

 

 

 

 

Iam mihi coniecta, vir egregie, quam multa felicissima ingenia perdant isti carnifices indocti, sed doctrinae persuasione tumidi, morosi, vinolenti, truces, et vel animi gratia caedentes, nimirum ingenio tam truculento, ut ex alieno cruciatu capiant voluptatem. Hoc genus homines lanios aut carnifices esse decuit, non pueritiae formatores. Nec ulli crudelius excarnificant pueros, quam qui nihil habent quod illos doceant. Hi quid agant in scholis, nisi ut plagis ac iurgiis diem extrahant ? Novi theologum quendam, et quidem domestice, maximi nominis, cuius animo nulla crudelitas satisfaciebat in discipulos, quum magistros haberet strenue plagosos. Id existimabat unice et ad deiiciendam ingeniorum ferociam, et ad edomandam aetatis lasciviam pertinere. Nunquam agitabat convivium apud gregem suum, nisi quemadmodum Comoediae exeunt in laetam catastrophen, ita post cibum sumptum, unus aut alter protraheretur virgis lacerandus, et interim saeviebat et in immeritos, nimirum, ut assuescerent plagis. Ipse quondam astiti proximus, quum a prandio ex more puerum evocarat, annos natum, ut opinor, decem. Recens autem a matre venerat in eum gregem. Praefatus est, illi matrem esse cum primis piam foeminam, ab ea sibi puerum studio se commendatum, mox ut haberet occasionem caedendi, coepit obiicere nescio quid ferociae, quum nihil minus prae se ferret puer et innuit illi cui collegii praefecturam commiserat, huic ex re satelles erat cognomen, ut caederet, ille protinus deiectum puerum, ita cecidit, quasi sacrilegium commisisset. Theologus semel atque iterum interpellavit: “satis est, satis est”. At carnifex ille fervore surdus, peregit suam carnificam pene usque ad pueri syncopen.