Didier Erasme (c. 1469-1536), écrivain polygraphe, entretint une correspondance nourrie avec maints humanistes de tous les pays d’Europe. A partir de 1500, il entreprit de recenser les proverbes de la littérature antique, qui parurent à de nombreuses reprises en des éditions régulièrement enrichies intitulées Adages.

A l’adage 701, il recense les conseils et les proverbes des Anciens en matière de mariage.

 

 

 

 

 

 

 

                                                                                H. de Clerck, Noces de Pélée et Thétis (1606-1609)

                                                                                                      Paris, Musée du Louvre

 

 

Tν κατ σαυτν λα, id est Aequalem tibi uxorem ducito. Adagium admonet ne quis cupiditate aut ambitione adlectus se potentiorem ducat uxorem ; nam ejusmodi ferme connubia inauspicato cedere. Plutarchus in libello De liberis educandis parentes admonet ut ejusmodi liberis suis uxores despondeant, quae non sint multo vel ditiores vel potentiores. Prudenter enim dici proverbio : Tuae sortis uxorem ducito. Celebratur et hoc inter sapientum apophthegmata atque a nonnullis Pittaco adscribitur Γμει κ τν μοων id est Uxorem ducito ex aequalibus. Nam si duxeris ex potentioribus te prognatam, dominos tibi parabis, non affines. Diogenes Laertius in vitis philosophorum hujusmodi quiddam commemorat, quod quidem affirmat et a Callimacho non ineleganti epigrammate celebratum esse. Adulescens quidam Atarnetes Pittacon consuluit, utra sibi e duabus ducenda esset uxor. Nam duae offerebantur : altera par opibus ac genere, altera utroque superior. At ille sublato scipione, quo nitebatur, admonuit, uti pergeret ad trivia civitatis, quo pueri lusus causa conveniunt, eos consuleret et quod illi dedissent consilii, id sequeretur. Pueri ex proverbiali cantione responderunt aequalem uxorem esse ducendam. Itaque adulescens altera praeterita duxit aequalem. Idem Dioni suadet Callimachus. Haec autem sententia hoc impensius placuit Pittaco, quod ipse nobiliorem se duxerat, Draconis sororem, cujus imperium fastidiaque molestissime legitur tulisse, ut hoc dictum non in tempore, sed suo malo videatur reperisse.