Jean Second (1511-1536) est un poète flamand surtout connu pour ses Baisers, où il décrit les baisers langoureux qu’il échange avec sa douce amie. Proche de l’empereur Charles Quint, il composa des recueils de poésies de différentes genres, épigrammes, épîtres, tombeaux, silves.

Dans la pièce 1 des Funera, il rend hommage à son père.

 

 

 

 

At si fata sinent tamen ibimus, ibimus illuc

Cernemusque lareis, quibus heu, quibus optimus ille

Extremae moriens submisit lumina nocti.

Visemus tumulum et tumulo sua dona feremus,

Tercentum tepidas thuris pro munere guttas,

Tercentum gemitus, tercentum tristia verba,

Pro violisque rosisque et pulvere suavis amomi,

Et sanctam magna ter voce vocabimus umbram.

Illa sacros lucos et fortunata vireta

Divitis Elysii, tunc laeta libensque relinquet,

Et pennis allapsa petet pernicibus urnam

Ipsa suam ridensque sui ludibria busti,

Pauca aspirabit leni mihi verba susurro,

Demulcens curasque meas et taedia luctus

Longa supervacui placidaque ita voce loquetur :

“Nate, meae nuper lenimen dulce senectae

Et nuper mea cura et nunc mea cura, beati

Si curare tamen possunt mortalia manes,

Quo mihi tot lachrymae ? Non has mea funera

Poscunt illorum quorum mors omnia finit.

Vixi et nascenti dederant quam longa sorores

Stamina, maturo devolvit pollice Clotho.

Ipse meos annos vitae sine labe peregi

Exiguumque mei tellus obscura recondit,

Caetera tam parva non compescuntur in urna ;

Pars sed in aetheras sedes natalia regna

Cessit, pars Famae niveae plaudentibus alis

Ingenti vehitur ventura in secla triumpho

Quoque magis vario vita est mihi ducta labore,

Hoc magis elucet fatis exercita virtus ».